LAURENTALIA

LAURENTALIA
LAURENTALIA
ita enim Plutarch. scribit, et Ovid. Fast. l. 3. v. 75.
Vester honos veniet, cum Laurentalia dicam.
Acceptus Geniis illa December habet.
Festo Larentalia dicuntur, coniugis Fausti nutricis Romuh et Remi Larentiae, festa. Aliis Larentinalia: item Laurentiae feriae, incidebant in 10. Kal. Ian. et celebrabantur in honorem Accae Laurentiae, quam Larentiam Macrob. vocavit, Sat. l. 1. c. x. ut et Festus modo laudatus, nutricis Romuli, cui Sacerdotes publice illo die parentabant. Fiebat autem id sacrificium in Velabro, quâ in novam viam exibatur ad sepulchrum Accae etc. Hanc cum altera Acca sive Caia Tarratiae vel Tarrutia, quam sub nomine Florae, mense Aprili, colere Rom. solebant, multi perperam confundunt, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 16. Iac. contra Oisel. IC. Notis in A. Gell. l. 6. c. 7. similiter duplicem faciens Laurentiam, ei quae Romuli fuit nutrix, sacra fieri per Flaminem Martialem mense Aprili fuisse solita, atque hinc festum Laurentalia dici contendit: Alteram
Alteram fuisse ait Tarrutio nuptam, quae plerisque Populo Rom. bonis legatis, denique ex hominum conspectu ablata fuerit, eo ipso in loco, ubi prior fuerit humata: huicque vult mense Decembri sacra fuisle facta. Vide quoque Laurentiae Feriae. Casaub. Compitalia Larentinalia quoque dicta, cumque olim non nisi una essent, ab Aug. postmodum duplicata esle, notat, ad illud Suet. in Aug. c. 31. Compitales Lares ornare bis anno instituit. Vide ubi de Compitalibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Лавренталии — (Laurentalia, Larentalia) древне римское празднество в честь усопших. Ср. Лары …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Larentalia — Larentalia, Larentinalia o Accalia era una fiesta romana dedicada a Acca Larentia, esposa de Fáustulo y nodriza de Rómulo y Remo que se celebraba el 23 de diciembre, último día de los Saturnales (Macrobio, Saturnalia, I, 10), en el Velabro, cerca …   Wikipedia Español

  • Lyzegwinus, S. — S. Lyzegwinus, Bischof von Canterbury. S. S. Bregwinus. Ende des dritten Bandes. 1 Da Hueber, wie in Vielem, so auch in Bezeichnung der Ortschaften sehr ungenau ist, so haben wir diesen Ort nirgends finden können. Vielleicht ist es Montemurlo,… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • LARENTINALIA — vide infra Laurentalia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”